Post by Bitmap on Mar 6, 2023 22:09:20 GMT
<Written on 25 December 2015>
Nasreddinus homo pauper erat, qui in nullo prorsus honore habebatur, quemque omnes carpebant ut desidem, inhumanum, insuperque habitu horridum. Praefectus oppidi in quo ille habitabat solebat quotannis anni novi die cenam parare sumptuosam, ad eamque omnes eos oppidanos vocare qui nonnullum habebant statum, ut puta medicus, sacerdos, locupletes mercatores. Ad eam Nasreddinus quidem, utpote inhonoratus, vocabatur numquam. Evenit autem ut ei a cognato quodam remoto sine liberis defuncto insperata atque haud parva contigerit hereditas. Postea coepit multo melius vivere, inter alia pulchris vestibus et aliquot servis emptis. Oppidani ubi mutationem et vestis et vitae animadverterunt, paulatim coeperunt eum amicius salutare, cum eo plus deque eo melius loqui, eumque saepius adire. Anno denique completo, litteras accepit a praefecto quibus ad eius solitam novi anni cenam vocabatur. Quibus lectis atque uxori ostensis, « Non ibo », inquit; « Pauperem me tot contempserunt annos, nunc quia pulchrae mihi vestes, quia aliquot servi, quia pecunia nonnulla, invitare dignantur? At iam ego eos contemnam.» At uxor « Sanun es? Ad eam vocaris cenam, ad quam vocatur honoratissimus quisque, nec vis ire? Noli, obsecro, tantum aspernari honorem tantamque occasionem; ito, amabo! Sic enim poteris locum inter illos obtinere. » Sic instat instatque donec ille concedit, « Ibo ». Novi ergo anni die pulcherrimam induit vestem itque ad cenam. Quo cum pervenisset, haud humili in loco accubare iubetur, inter sacerdotem et ipsum praefectum. Cum prima esset mensa apposita, Nasreddinus aliquantum ex ea sumit manibus, nec tamen quicquam edit, sed vestem iure linit et frusta sinu recondit. Quod videntes alii stupuere quidem sed tacuerunt. Secunda mensa apposita idem facit, itemque tertia. Denique praefectus obstupefactus necnon et iratus exclamavit « Quidnam tandem, Nasreddine, facis? » Tum Nasreddinus, « Quid », inquit, « miraris? Non enim me, sed vestem meam ad cenam vocasti, nonne ? »
Pacifica said: