Post by Bitmap on Mar 6, 2023 22:12:27 GMT
<Written on 28 February 2015>
Vivebat olim in oriente Nasreddinus quidam, morum vir admodum insolitorum, ideoque nonnullis in oppido suo invisus, et nescio an plerique eum aut pro stulto aut pro impudenti aut pro utroque habuerint. Is quodam die matrem suam, quae in contraria parte oppidi habitabat, iturus visum cum filio, huic ait: "Ego asino, tu pedibus ibis." Itaque pater insidens asino et filius pedibus prosequens egrediuntur; quibus oppidum sic transeuntibus oppidani magnopere indignabantur inter sese dicentes: "O scelus! O nefas! Vidistin Nasreddinum istum commode in asino sedentem, dum filius parvolus parvolis cruribus aegre sequitur indignum patrem?" Haec Nasreddinus et filius audiunt quidem, sed silentio pergunt donec perveniunt domum matris aviaeque. Cumque rursus illinc abiissent, rursus eadem ab oppidanis indignabundis toto audierunt itinere. Paucis post diebus cum ad aviam denuo ituri essent, ait pater filio: "Iam tu asino, ego pedibus ibo, ne rursus fremant." Et sic egrediuntur. Ecce autem dum transeunt, oppidani obliquis oculis intuentes indignantesque inter sese murmurant: "O scelus! O nefas! Vidistin illum iuvenem ac robustum otiose vehi asino, dum miser pater onustus annis aegre veteribus sequitur cruribus? O filium impium!", cumque redirent eadem. Alio die cum rursus eodem ituri essent, Nasreddinus filio ait: "Iam ambo asino vehemur; ita, spero, tacebunt." At cum transirent, oppidani indignata voce invicem exclamabant: "O scelus! O nefas! O miserum asinum! Viden ut laboret sub onere simul patrisque filiique? Numquid potest fieri ut quis sic bestias tractet? O scelestam stirpem!", et ita rursus cum redirent. Tum denique paulo post, cum rursus aviam salutatum ituri essent, Nasreddinus ait filio: "Iam, fili mi, ut taceant, portabimus asinum." Itaque pater et filius alter altera parte asinum sublatum humeris imponunt et sic onusti in publicum prodeunt. Quos ut sic lente atque difficulter sub pondere bestiae per plateam procedentes conspexerunt oppidani, attoniti exclamavere: "Sciebamus quidem Nasreddinum istum haudquaquam omnium sapientissimum esse, sed iam mehercules prorsus insanit!", atque eadem illis redeuntibus. Cumque domum redissent, "Vides", inquit Nasreddinus filio, "mi fili, quicquid faciemus, semper homines invenient quod carpant."
Pacifica said: